monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 123, 3
Exsultantes cantant isti quos legimus; membra ista Christi exsultantia cantant psalmum istum. Et quis hic exsultat, nisi in spe, sicut dixi? Et nobis certa sit ipsa spes, et exsultando cantemus . Non enim qui cantant alieni sunt a nobis, aut non in hoc psalmo vox nostra est. Sic audite, tanquam vos ipsos audiatis; sic audite, tanquam in speculo Scripturarum vos ipsos attendatis. Cum enim tanquam speculum attendis Scripturas, exhilaratur facies tua: cum similem te invenies exsultatione spei, membris quibusdam Christi, quae membra ista cantarunt; eris et tu in ipsis membris, et cantabis ista. Cur ergo isti cantant ista exsultando? Quia evaserunt. Ergo spes est in qua cantant. Cum enim hic sumus et peregrinamur, nondum evasimus. Praecesserunt quidem membra quaedam de corpore illo de quo et nos sumus, quae possunt in veritate cantare. Et hoc cantarunt martyres sancti: iam enim evaserunt, et in exsultatione cum Christo sunt, recepturi corpora iam incorrupta, eadem ipsa quae primo erant corruptibilia, in quibus passi sunt poenas; inde illis fient ornamenta iustitiae. Ergo, sive illi iam in re, sive nos in spe coniungentes affectum coronis eorum, et desiderantes talem vitam qualem hic non habemus, sed habere non poterimus nisi eam hic desideraverimus, cantemus simul omnes, et dicamus: Nisi quia Dominus erat in nobis. Respexerunt enim quasdam tribulationes quas passi sunt, et consideraverunt in eo iam loco et in beatitudine et in securitate constituti, qua transierint, quo venerint; et quia difficile erat inde liberari, nisi adesset manus liberantis, in gaudio dixerunt, Nisi quia Dominus erat in nobis. Sic coeperunt cantare: nondum dixerunt unde evaserint; tanta exsultatio est: Nisi quia Dominus erat in nobis.